Gregoriano


Ut queant laxis
  Ut queant laxis
  Resonare fibris
  Mira gestorum
  Famuli tuorum
  Solve polluti
  Labii reatum
  Sancte Iohannes
Ave maris stella
  Ave maris stella
  Dei mater alma
  atque semper virgo
  felix coeli porta
Crucem tuam adoramus
  Crucem tuam adoramus, Domine
  et sanctum resurrectionem tuam laudamus, et glorificamus
  ecce enim propter lignum venit gaudium in universo mundo
Gloria in excelsis deo
  Gloria in excelsis deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis
  Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te.
  Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam.
Veni creator spiritus
  Veni, creátor Spíritus,
  mentes tuórum vísita,
  imple supérna grátia,
  quæ tu creásti péctora.
Puer natus est
  Puer natus est nobis,
  et filius datus est nobis:
  cuius imperium super humerum eius
  et vocabitur nomen eius, magni consilii Angelus.
  Cantate Domino canticum novum:
  quia mirabilia fecit.